monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 128
Quicunque hanc sacratissimam carnem accipit, et sanguinem eiusdem mysterii sumere non recuset, quoniam Filius meus supra omnia est mundus, et speculum in virtutibus, ac ideo nobilissimus sanguis eius est accipiendus, nisi prae simplicitate accipientis sacerdos timeat periculum effusionis, et tunc illo accepturo fiat secundum simplicitatem infantium, quibus esca panis conceditur, et potus vini denegatur, ita et isti haec sacrosancta caro tribuatur: et fluens sanguis subtrahatur, ne maius periculum inde oriatur, et quia etiam illa sacrosancta caro sanguini suo et sanguis ille carni suae in una sanctitate coniunctus est.